Nūlla virtūs sine labōre
Virtūtem et meritum obtinēmus cum prōpēnsiōnēs malās flectimus. Facile enim virtūs cum indole et quādam nātūrae facilitāte cōnfunditur. Quisnam, cum videt lignum neque īrāscī neque libīdine commovērī, id sānctum putāret? Nātūra ita nōs ad nōnnūllā prōclīvēs fēcit ut aliī hominēs ea in nōbīs admīrantur quae sine difficultāte, immō cum quādam voluptāte cōnficimus.
Āctiō autem tum laudem merētur cum vim nōbīs īnferimus, cum fortī animō et magnō cōnātū prāvīs prōpēnsiōnibus adversāmur eāsque moderāmur. Arduitās dat virtūtibus pretium. Quī nōn temptātur, quid scit? Facile est improbum nōn esse cāsū: iste ab occāsiōne pendet.
Nūlla sine certāmine et proeliō spērētur corōna. Estne in tē amor nātīvus sōlitūdinis? Hominum fuga in tē ad virtūtem nōn assurgit: temperā hanc prōpēnsiōnem auxilium aliīs ferendō ! An magis amās turbae strepitum atque frequentem concursātiōnem? Sēdā enim hanc animī agitātiōnem cōnsistendō et tēcum morandō!
Nōsce tē ipsum: prōficiēs sī pugnāverīs.
Matthaeus Mariano Costa



