Nōs sumus tempora.
Quālēs sumus, tālia sunt tempora
Dē mundī et huius temporis inīquitāte omnēs lāmentāmur. Sī autem rem strictius accipimus, mundus nōn errat, nōn fallit, nōn peccat, nōn iniūriam affert, quod mundus homō nōn est; nōs, hominēs singulī, quī voluntātem et arbitrium habēmus, peccāmus et iniūriam facimus.
Ait Augustīnus: “utinam nōn abundārent malī, et nōn abundārent mala. ‘Mala tempora’, hoc dīcunt hominēs. Nōs sumus tempora: quālēs sumus, tālia sunt tempora” (Sermō 80). Quid igitur aliud est improbitās mundī nisi inīquitās singulōrum hominum?
Pessima mala, quibus hūmānum genus afficitur, ex nostrīs pravīs affectibus orīginem dūcunt. Nōnne pācem cupimus? Lēgem dīcāmus affectibus! Cordis male domitī ūnus impetus in quanta mala nōn effunditur! Ūnica imperitandī cupīdō quanta in orbe bella, quam miserrimās pestēs suscitat! Est mundus nostrī pectoris speculum.
Sīcut vitia cuiusdam hominis, quamvīs prīvāta videantur, in aliōs hominēs aliquō modō dēfluunt, ita virtūtēs, quās in imō pectore nūtrīmus et colimus, in eōs quibuscum vīvimus certē redundant. Ut mundum īnstaurēmus eiusque salūtī cōnsulāmus nōsmet ipsōs prīmum ēmendāre et cōnservāre dēbēmus.
Cor nostrum aula Deī est. Cum in sinū eius indomitōs affectūs fovēmus, et Deum inde expellimus et quasi spēluncam ferārum reddimus; unde istī affectūs velut bestiae in aliōs hominēs impetum faciunt.
Matthaeus Mariano Costa



